19b.
'Tu,' inquit, 'Gabinium ut regem reduceret impulisti.' non patitur mea me iam
fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in
gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum
me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius
fortuna reduceret.
20.
Sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si
defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae?
Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai
timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse
dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et eo magis quod est contra illud
iudicatum. redeo igitur ad crimen et accusationem tuam.
21.
Quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet
perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS
bis miliens et quadringentiens <ne> magno opere contemneret. Gabinius
illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit,
Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam
quaesivit, sibi, <non Rabirio quaesivit; Rabirius enim> non Gabini comes
vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli,
clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non
dubia Roma contenderat.
22.
At dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et <vis>
vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas
coegit perferre, pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum
intrarit, quod potestati <se> regis commiserit. verum si quaerimus,
stulte. quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei
publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum
ubi parendum alteri et serviendum sit?
|