23. Sed
ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <in> quo
videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile
doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille
commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus;
Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum;
Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam
optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno
aspide ad corpus admota vita esse privatum.
24. Plane
confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi
libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior
stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum
venerit, quod <se> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si
quidem <non> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua
impeditus sit, quoquo modo possit se expedire.
25. Quam
ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo
aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur,
quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum
periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda <illa>
fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. itaque obicias licet quam voles
saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens
eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <idem> illud, temere hunc
pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse.
26a.
Fecerat temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium
sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae
abiciendae, si togam retinuisset.
|