26b.
Deliciarum causa et voluptatis non modo <notos> civis Romanos, sed et
nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis
aut suburbanis suis, sed Neapoli,
27. in
celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe <vidi, ibidem multi> viderunt
chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia
gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in
Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a
sermone. facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui
cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos
vestitus mutatione vitavit. ergo ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus
nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et
pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo
crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas
suas pervenire?
28. nam ut
ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est
servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset.
id autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea
regit—esset constitutus. odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla
omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud
illos, non hic imposuerat. oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen
illud poterat nec munus tueri. ergo 'aderat vis' ut ait poeta ille noster,
'quae summas
frangit infirmatque opes.'
29a.
'Moreretur +,' inquies +; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo
dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori.
|