29b.
Noli igitur fortunam convertere in culpam neque + regis iniuriam huius crimen
putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi
forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam
coacti faciant <ac> liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat,
etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec
imperia: 'animadverte ac dicto pare' et 'praeter rogitatum si plus' et illae
minae:
'…si te secundo lumine hic offendero,
moriere'; quae non ut delectemur
solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam <et> effugere
discamus.
30. At ex hoc
ipso crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus <cum> cogeret,
decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit,
utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent <in>
centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia
talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt
sed etiam ab his aestimata.
31. Addo illud etiam: qui
tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam
mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis,
avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini
remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes
legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium
laudaverunt. Ubi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? solet
is dicere in eum qui pecuniam <redegit> qui in illum cuius nomine ea
pecunia redigeretur non dixerit? age, si is qui non dixit solet, etiamne is
solet qui laudavit?
32a. Isdem testibus,
et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res
ad has causas deferri solet.
|