32b. Et
ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur
laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. mihi, C. Memmi,
causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. neque me vero paenitet
mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere.
33. nam
si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et
illum et me vehementer ignoras. neque enim Pompeius me sua causa quicquam
facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima
fuisset meam proiecissem. <nec,> quam diu inimicissimus Gabinio
fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius
auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate <feci>, ne cum
mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam non
redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose
redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem.
34.
Ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam
audaciam! modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo
excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei
testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem
militarem datam. 'non est,' inquit,
'tum Alexandrinis testibus creditum.' quid postea? 'creditur nunc.' quam ob rem? 'quia nunc aiunt
quod tum negabant.' quid ergo?
35. Ista condicio est
testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at,
si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt,
doceant nos verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc
cognoscimus. illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia
denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. nec mihi longius quicquam est,
iudices, quam videre hominum voltus.
|