36.
Dixerunt hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic
decem milium crimini! iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant
tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Ubi semel quis
peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet,
praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse
ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint
omnia neve quid fingi novi possit.
37. * * *
Quo ea pecunia pervenerit *non suis propriis iudiciis in reum facti* condemnari
solent. itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta
summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo
pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea
pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est <venisset>, pervenisse ad
aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi
solere. nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum,
<tam> praeposterum dici aut excogitari potest?
38a.
Accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui
maximam regi pecuniam credidit. ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit.
itane? age, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio
dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia <pervenerit> an
huic dicenda causa <est>?
|