38b. At
habet et celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud
ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur
se dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa
patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset,
quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere?
39. An,
cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam
exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae
concupiscit. 'dominatus est enim,' inquit, 'Alexandreae.' immo vero in
superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis
familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad
extremum fugit e regno.
40. At
permutata aliquando pecunia est,delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae
visaeque merces. fallaces quidem et fucosae <e> chartis et linteis et
vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari.
cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque
ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem
pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis
sermonibus.
|