41. Verum
autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris summa in omnis, incredibilis
in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non
haberemus. ille onera multorum huius amicorum excepit unus, quaeque multi
homines necessarii secundis Postumi rebus discripta sustinuerunt, nunc eius
adflictis fortunis universa sustinet. Umbram equitis Romani et imaginem
videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide. nihil huic eripi
potest praeter hoc simulacrum pristinae dignitatis quod Caesar solus tuetur et
sustinet; quae quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi
vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir tanti ducat hunc, et
adflictum praesertim et absentem, et in tanta fortuna sua ut alienam respicere
magnum sit, <et in> tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque
gessit <ut> vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit,
oblitum esse <se> facile possit probare.
42. Multas
equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceterae
maioribus quasi theatris propositae et paene populares. castris locum capere,
exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim
frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis
ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia
bella iure gentium conquiescant— sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis
excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. quo minus admirandum est
eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.
|