43. Haec
vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis
celebratur, sed prudentium iudicio expenditur. equitem Romanum veterem amicum
suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis
cupiditatum atque iacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem
excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet
nec amicum pendentem corruere patitur; nec illius animi aciem praestringit
splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et
gloriae. sint sane illa magna, quae re vera magna sunt;
44. De
iudicio animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in tantis opibus,
tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reliquis virtutibus
omnibus antepono. quam quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem,
inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo <non> aspernari ac
refutare sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis quod videtis hos
quidem sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem. ex qua illi nihil
detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum
hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret et id
amiserit quod posse non speret recuperari.
|