45. Satis multa
hominibus non iniquis haec esse debent, nimis etiam multa vobis quos
aequissimos esse confidimus. sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel
crudelitati satis fiat: 'occultat pecuniam Postumus, latent regiae divitiae.'
ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri Postumi nummo sestertio sibi
addici velit? sed miserum me, quanto hoc dixi cum dolore! hem, Postume, tune es
<C.> Curti filius, C. Rabiri iudicio et voluntate filius, natura sororis?
tune ille in omnis tuos liberalis, cuius multos bonitas locupletavit, qui nihil
profudisti, nihil ullam in libidinem contulisti? tua, Postume, nummo sestertio
a me addicuntur? O meum miserum acerbumque praeconium!
46. At hoc
etiam optat miser ut vel condemnetur a vobis, <si> ita bona veneant ut
solidum suum cuique solvatur. nihil iam aliud nisi fidem curat, nec vos huic,
si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, quicquam praeterea potestis
eripere. quod, iudices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si
adventicia pecunia petitur ab eo cui sua non redditur. nam in eum cui
misericordia opitulari debebat invidia quaesita est.
47. Sed
iam, quoniam, <ut> spero, fidem quam <tibi dedi> praestiti,
Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem ego tuas in meo casu
plurimas vidi. versatur ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te
cum tuis copiis ad me detulisti. tu comitibus, tu praesidio, tu etiam tanto
pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum illum sustentasti, tu
numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meae defuisti. possum excitare
multos <in patriam> reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe audivi
patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis fuisse;
48. sed
iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam reformido. nam indicat tot hominum
fletus quam sis carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem. vos
obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen
equitis Romani et usuram huius lucis et vestrum conspectum ne eripiatis. hic
vos aliud niil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut in
hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius
amici opes subvenissent.
|