[XXXVI]
Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones,
acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum
aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et
quanta sint crimina recordere. Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris,
cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum
domesticum paternumque renovasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico
repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset.
Quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo
portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? Quid?
centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid?
stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse
numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio
atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod
tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus
concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum
optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir
fortis, interfectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac desperans
rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi
sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare
vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post
inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle,
formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae
fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus
Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum
plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium
Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non
esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam
intemperantiam, scelerate, renovasti!
|