[XXXVIII]
Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis,
Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem
exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis
victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic
praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae
praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et
nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum
inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis
ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse
dimissos. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die
persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili
navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit,
cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere
coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. Quo metu
commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. Illi
autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne
suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt,
dissipant. Sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac
simulacrum profuderunt. Quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae
excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam
flagitiorum tuorum mihi esse inauditam—nihil est quod me hortere, nihil est
quod invites; admoneri me satis est. Admonebit autem nemo alius nisi rei
publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es
appropinquare.
|