[III] Me
Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo
senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir clarissimus qui propter te sedet,
L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a re publica dixit. Mihi
togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re publica,
singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. Ego cum in
contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram,
cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuravi
rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse salvam. Mihi populus Romanus
universus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem
immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse
una voce et consensu approbavit. Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro
reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque
ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non
approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum
defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim.
Eui breviter consulatum meum.
|