[VII]
Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis tu,
furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parvi;
nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et
iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte
accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et
frumento Catilinam esse putasses iuvandum. Quid enim interfuit inter Catilinam
et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam
provinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui,
ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere,
vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos
adflixistis. Quid est vobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa
coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non
est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis
incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed bis stantibus nullum
domicilium sceleri suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem
expetistis. Hic vos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante vos consules
libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum
consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum
suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque
resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam
delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum
manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in
me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis
ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos
et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae
reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me
carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum
corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?
|