[XII]
An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit,
quisquam in curiam venienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum
putavit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset
senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis latrocini vestri tota urbe
volitaret neque civis unus ex civitate sed ipsa civitas tuo et Gabini sceleri
furorique cessisset? Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex
miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri
celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem
requisivit; neque est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat
atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille,
qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse
se vix, sed conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non
libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit. Quo
quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset,
tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero
quaestum, si uterque cecidisset. Sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur
auctoritatem summi viri. Erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato
tamen et cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet homo religiosus et sanctus
foedus quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras frangere noluisti.
Caverat enim sibi ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum,
si pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum
socium te adiutoremque praeberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus
ipse, cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is
quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.
|