[XIV]
Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum
testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco ponere?
Quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem vestri in me et
amoris et iudici; qui non admurmuratione sed voce et clamore abiecti hominis ac
semivivi furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu desiderium
equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu
silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones
quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? Qui si calamitosissimus fuisset,
tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus
quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum quidem
scelus ac dedecus haberetur. Cum vero—forsitan hoc quod dicturus sum mirabile
auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentio—cum tantis a vobis, patres
conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam
calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum,
quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse
illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo
meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire e
patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi
accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male
precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? Mihi me dius
fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaevis fuga
quam ulla provincia esset optatior.
|