[XV] Sed
perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo tranquillissimo
praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena fuerunt, in me
dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque nostrum rei
publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiae, referente
clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo, consentiente atque una voce
revocavit. Me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque
nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu Insuber dicere
ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore appellavit, civem
servatoremque rei publicae commendavit. Ad meam unius hominis salutem senatus
auxilium omnium civium cuncta ex Italia qui rem publicam salvam esse vellent
consulis voce et litteris implorandum putavit. Mei capitis conservandi causa
Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota convenit. De mea salute P.
Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi
atque invictissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et
gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore
et eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium
numero putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut
nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta.
De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a quo non
fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos
tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q.
Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius
diiunxerat in consulatu virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit.
Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? Ex vobis audio
nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse visam;
nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem
fuisse; hoc certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos
diribitores, vos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum
propinquorum non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in salute mea
nullo rogante vos vestra sponte fecistis.
|