[XXI]
Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum, quam ex
agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae
libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries, partim etiam
in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem
exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio
constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen
interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus,
iussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio vendidit. Cum
finis provinciae tantos haberet quantos voluerat, quantos optarat, quantos
pretio mei capitis periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum
eduxit ex Syria. Qui licuit extra provinciam? Praebuit se mercennarium comitem
regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum venit, signa contulit cum
Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit
Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de
rebus gestis litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae
disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet,
ausus esset—mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte
gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae
leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis
planissime vetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam
provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et
sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam
sibi adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et
exempla et gravissimae legum poenae vetarent?
|