[XXXI]
Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti vis amplissimos
viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum
eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus
iratus esse deberem. Quorum quidem—quis enim non intellegit quos
dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. Me Cn.
Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit,
semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed
etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. Vestrae fraudes, vestrum
scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie
fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum
domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates
provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam,
qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; quibus
rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi
homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. Nonne ad
te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non
M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum
obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute
coniunctas. Quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam
susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine
publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam
defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis?
in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia
responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset
aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum
servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. Deinde ad
extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic
tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?
|