| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero In L. Calpurnium Pisonem IntraText CT - Text |
|
|
|
[XXXIII] Equidem dicam ex
animo, patres conscripti, quod sentio, et quod vobis audientibus saepe iam
dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper
aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilemque praeberet,
tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non possem;
cuius ego imperium, non Alpium vallum contra ascensum transgressionemque
Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem Germanorum immanissimis
gentibus obicio et oppono; perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes
exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam
munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me
a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei
publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses
coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris,
sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |