[IV] Equidem cum C. Marcelli,
viri optimi et commemorabili pietate praediti, lacrimas modo vobiscum viderem,
omnium Marcellorum meum pectus memoria obfudit, quibus tu etiam mortuis, M.
Marcello conservato, dignitatem suam reddidisti, nobilissimamque familiam iam
ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.
[11]
Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure
antepones. Haec enim res unius est propria C. Caesaris: ceterae duce te gestae
magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem
es et dux et comes: quae quidem tanta est, ut tropaeis et monumentis tuis
adlatura finem sit aetas,—nihil est enim opere et manu factum, quod non
[aliquando] conficiat et consumat ventustas:
[12] at
haec [tua iustitia et lenitas animi] florescet cotidie magis, ita ut quantum
tuis operibus diuturnitas detrahet, tantum adferat laudibus. Et ceteros quidem
omnis victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras:
hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor ut hoc, quod dicam, perinde
intellegi possit auditum atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse
videris, cum ea quae illa erat adepta victis remisisti. Nam cum ipsius
victoriae condicione omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio
conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae
condicio visque devicta est.
|