[4] II.
Adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa uacat. Domo est egressus non modo
nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace
profectus in prouincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem expediret.
Profectio certe animum tuum non debet offendere. Num igitur remansio? Multo
minus. Nam profectio uoluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam
honestam. Ergo haec duo tempora carent crimine, unum cum est legatus profectus,
alterum cum efflagitatus a prouincia praepositus Africae est.
[5] Tertium tempus, quod
post aduentum Vari in Africa restitit, si est criminosum, necessitatis crimen
est, non uoluntatis. An ille si potuisset illinc ullo modo euadere, Vticae quam
Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam
cum suis maluisset? Cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset
propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli
discidio distractus a fratribus?
[6] Nullum igitur habes,
Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te uoluntatis; cuius ego causam
animaduerte, quaeso, qua fide defendam; prodo meam. O clementiam admirabilem
atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero
apud te defendit alium in ea uoluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur
fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit, nec quid tibi de alio audienti
de se occurrat, reformidat.
|