III. Vide quam non reformidem,
quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur.
Quantum potero, uoce contendam, ut hoc populus Romanus exaudiat.
[7] Suspecto bello,
Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla ui coactus, iudicio ac uoluntate ad
ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico?
Nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me ante quam uidit rei publicae
reddidit, qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem, qui
me, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum
passus est, a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente concessos
fascis laureatos tenui, quoad tenendos putaui, qui mihi tum denique salutem se
putauit dare, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.
[8] Vide, quaeso, Tubero,
ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere. Atque haec propterea
de me dixi, ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego
industriae gloriaeque faueo, uel propter propinquam cognationem, uel quod eius
ingenio studiisque delector, uel quod laudem adulescentis propinqui existimo
etiam ad me aliquem fructum redundare.
[9] Sed hoc quaero: quis
putat esse crimen fuisse in Africa? Nempe is qui et ipse in eadem prouincia
esse uoluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem
est congressus armatus. Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie
Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat
armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas, quid
optabas? Nimis urgeo; commoueri uidetur adulescens. Ad me reuertar; isdem in
armis fui.
|