V. "Ego uero istud non postulo"
inquies. Ita mehercule existimo, Tubero. Noui enim te, noui patrem, noui domum
nomenque uestrum; studia generis ac familiae uestrae uirtutis, humanitatis,
doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt.
[13] Itaque certo scio
uos non petere sanguinem. Sed parum adtenditis. Res enim eo spectat ut ea poena
in qua adhuc Q. Ligarius sit non uideamini esse contenti. Quae est igitur alia
praeter mortem? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? An
ne ignoscatur? Hoc uero multo acerbius multoque durius. Quodne nos [domi]
petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes
quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis et in nostrum fletum irrumpes
et nos iacentis ad pedes supplicum uoce prohibebis?
[14] Si, cum hoc domi
faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente
irruisses, et clamare coepisses: "C. Caesar, caue ignoscas, caue te
fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat!" nonne omnem humanitatem
exuisses? Quanto hoc durius, quod non domi petimus id a te in foro oppugnari et
in tali miseria multorum perfugium misericordiae tollere!
[15] Dicam plane, Caesar,
quod sentio. Si in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te,
per te, inquam, obtines—intellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret
ista uictoria. Quam multi enim essent de uictoribus qui te crudelem esse
uellent, cum etiam de uictis reperiantur! Quam multi qui cum a te ignosci
nemini uellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus ipsis ignouisti,
nolint te esse in alios misericordem!
[16] Quod si probare
Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et
misericordi mendacio saluti ciui calamitoso esse uellemus, tamen hominis non
esset in tanto discrimine et periculo ciuis refellere et coarguere nostrum
mendacium; et si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et
fortuna fuisset. Sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle
misereri. Tum diceres: "Caesar, caue credas; fuit in Africa, tulit arma
contra te!". Nunc quid dicis? "Caue ignoscas!" Haec nec hominis
nec ad hominem uox est; qua qui apud te, C. Caesar, utetur, suam citius abiciet
humanitatem quam extorquebit tuam.
|