VIII. Vide quid licentiae nobis, Caesar,
tua liberalitas det uel potius audaciae. Si responderit Tubero Africam, quo
senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo
apud ipsum te, cuius id eum facere interfuit, grauissimis uerbis eius consilium
reprehendere. Non enim si tibi ea res grata fuisset, esset etiam adprobata.
[24] Sed iam hoc totum
omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod
numquam cogitauit facturus fuisse uideatur. Veniebatis igitur in Africam, in
prouinciam unam ex omnibus huic uictoriae maxime infensam, in qua rex
potentissimus, inimicus huic causae, aliena uoluntas conuentus firmi atque
magni. Quaero, quid facturi fuistis? Quamquam quid facturi fueritis dubitem,
cum uideam quid feceritis? Prohibiti estis in prouincia uestra pedem ponere, et
prohibiti summa cum iniuria.
[25] Quo modo id
tulistis? Acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? Nempe ad eum cuius
auctoritatem secuti in societatem belli ueneratis. Quod si Caesaris causa in
prouinciam ueniebatis, ad eum profecto exclusi prouincia uenissetis; uenistis
ad Pompeium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo
queramini prohibitos uos contra Caesarem gerere bellum? Atque in hoc quidem uel
com mendacio, si uultis, gloriemini per me licet uos prouinciam fuisse Caesari
tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen
confitebor culpam esse Ligari qui uos tantae laudis occacione priuauerit.
|