[26] IX.
Sed uide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi uiri, L. Tuberonis, quam ego
quamuis ipse probarem ut probo, tamen non commemorarem nisi a te cognouissem in
primis eam uirtutem solere laudari. Quae fuit igitur umquam in ullo homine
tanta constantia? constantiam dico? nescio an melius patientiam possim dicere.
Quotus enim istud quisque fecisset, ut a quibus partibus in dissensione ciuili
non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas
partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius uiri quem de suscepta causa
propositaque sententia nulla contumelia, nulla uis, nullum periculum possit
depellere.
[27] Vt enim cetera paria
Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae
nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex
senatus consulto in prouinciam suam uenerat. Hinc prohibitus non ad Caesarem,
ne iratus, non domum, ne iners, non aliquam in regionem, ne condemnare causam
illam quam secutus esset uideretur; in Macedoniam ad Cn. Pompei castra uenit,
in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
[28] Quid? Cum ista res
nihil commouisset eius animum ad quem ueneratis, languidiore, credo, studio in
causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi uero a causa
abhorrebant; an, ut fit in ciuilibus bellis, nec in uobis magis quam in
reliquis? Omnes enim uincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor
fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem uideres, pacem cogitare. Omnes,
inquam, uincere uolebamus: tu certe praecipue, qui in eum locum uenisses, ubi
tibi esset pereundum nisi uicisses; quamquam, ut nunc se res habet, non dubito
quin hanc salutem anteponas illi uictoriae.
|