XI. Vidi enim et cognoui
quid maxime spectares cum pro alicuius salute multi laborarent, causas apud te
rogantium gratiosiores esse quam uoltus neque te spectare quam tuus esset
necessarius is qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque
tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi uideantur interdum, qui
tua liberalitate fruantur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas; sed
uideo tamen apud te, ut dixi, causas ualere plus quam preces, ab eisque te
moueri maxime quorum iustissimum uideas dolorem in petendo.
[32] In Q. Ligario
conseruando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso,
considera, quod soles; possum fortissimos uiros Sabinos tibi probatissimos
totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere,—nosti
optime homines—; animaduerte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T.
Brocchi, de quo non dubito quid existimes, lacrimas squaloremque ipsius et fili
uides.
[33] Quid de fratribus
dicam? Noli, Caesar, putare, de unius capite nos agere; aut tres Ligarii
retinendi tibi in ciuitate sunt aut tres ex ciuitate exterminandi. Quoduis
exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates uno illo
exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moueant te horum
lacrimae, moueat germanitas; ualeat tua uox illa, quae uicit. Te enim dicere
audiebamus nos omnis aduersarios putare nisi qui nobiscum essent, te omnis qui
contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc
Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis
equites Romanos, qui adsunt ueste mutata, non solum notos tibi, uerum etiam
probatos uiros? Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam
minabantur. Conserua igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt
a te, sic hoc uerissimum reperiatur.
|