Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIV

Caput IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

21. Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur, morsque tyranni duces magis impigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum, spe facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus; et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis. itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire iubent. multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant. omnia luminibus conlucent strepituque vario complentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii Iovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica. locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci attributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.

22. Luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit: servitii onus indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse: discordia civilis quas importet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos vidisse. arma quod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas aperiat, reddat praesidium. si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant. ut ventum ad Adranodorum est, ipsum quidem movebat et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata; sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere: facile esse momento quo quis velit cedere possessione magnae fortunae; facere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae veniam petivit: se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur. postquam animadverterit eos qui liberassent patriam servare etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitueret. conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memorabile fecistis; sed, mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res <publica>.'

23. Post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus creandis habita. creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt; qui, auditis iis quae Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis erat Syracusas devectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. et ea quae in Insula erat Achradinam tralata est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem[que]. Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus videbatur, Syracusas rediere; ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium parvisse imperio eius cuius imperator suus voluerit. velle ad Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed quod volebant non quam maturato opus erat naviter expediebant. interim iuvenes militares et adsueti militibus nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.

24. His audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem novandarum rerum sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat; itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus et <ex> auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset - principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam, - singula deinde quae per quosque agerentur totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur: ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut verba faceret.

25. Is tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: quid enim sua sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac vixdum pubescentem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et quae procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insula erant circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt; et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt - acceptaque paene prius quam promulgata est - ut omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

26. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exsilium. ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc <per deos, nunc> per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exsilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse. quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum? si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? quantum spes hominum falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus? quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias. aversis auribus animisque cassae, ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. inter haec abstractam a penetralibus iugulant. in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. tandem volneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit mutatis repente ad misericordiam animis ne interficerentur. ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themisti - nam ambo praetores fuerant - comitia poscere quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

27. Statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde hae voces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse; et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis qui omnia novare cupiebant permixtis. praetores dissimulare primo extrahenda re; sed postremo, victi consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. nec illi primo statim creati nudare quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de foedere antiquo renovando agerent missos. ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas operiens. per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut vero Appius naves ad ostium portus, quid aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos si in terram egrederentur.

28. In hac turbatione rerum in contionem vocari placuit; ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tempore habuit: nec spem salutis nec perniciem propiorem unquam civitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur; cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium; iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis confirmandam.

29. Dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum quo mox in graviorem morbum recideret. Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit: nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent ei suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum censere liberos se esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus ad Syracusanos concursum <sit>. itaque aut eximendum id de foedere esse aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est: neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent neque teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

30. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. ad nuntium tam atrocem constitit agmen concitatisque omnibus duces - erant autem Sosis ac Dinomenes - quid agerent consultabant. terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed eum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.

31. Enimvero conclamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros. inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret pervenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden pervasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt. qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, comprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat: 'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset; sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. et ne fuga quidem eorum seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. expertique quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis quae ad Mylas falso nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac velut visa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.

32. Huic non apud volgum modo fides fuit sed senatum quoque in curiam introductus movit. haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse. itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum. iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus. sed surdae ad omnia aures concitatae multitudinis erant nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est. praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent. ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur. nox caedibus finem fecit. postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi; confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem recciderant.

33. Haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset fauces portus, capitur; legati aegre effugerunt; et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium - Iovis id templum est - mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exsilio solum sed etiam morte servitutem patiantur; nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros. itaque si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas legesque <suae> Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecuturos. ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum ad quos venerint manu res Syracusana esset, tum reverterentur. si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas clausit. inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur; et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.

34. Et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus <si quid> hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur. murum per inaequales ductum colles, pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat. ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine volnere consistere in muro patiebantur; hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves: iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis ut latus lateri applicaretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas quae procul erant naves saxa ingenti pondere emittebat; propiores levioribus eoque magis crebris petebat telis; postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. [quae] propius quaedam subibant naves quo interiores ictibus tormentorum essent; in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmae catenae inligata cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbum recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebant ut etiamsi recta recciderat, aliquantum aquae acciperet. ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa ut totis viribus terra adgrederentur. sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est ut non solum missa tormento sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. ita consilio habito, quando omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

35a. interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara vi capta diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License