IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
12. Romae consules praetoresque usque <ad> ante diem quintum kalendas Maias Latinae tenuerunt; eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque provincias proficiscuntur. religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis. vates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris [urbem], qui eam rem agebat, manus venerant; is protinus novo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat: 'amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.' et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii qui militaverant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt sed perplexius etiam scripturae genere. 'hostes, Romani, si ex agro expellere voltis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior; nam is deum exstinguet perduelles vestros qui vestros campos pascit placide.' ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemviri libros de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent. ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem divinam et duas hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo ut plerique rentur, votorum factorumque. populus coronatus spectavit, matronae supplicavere; volgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
13.
Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri
Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem
Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros
suos educerent legiones viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur,
frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam. Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in
Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit.
Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque
qui in Samnio erant, cum Benevento iam appropinquaret, tria milia passuum ab
ipsa urbe loco edito castra posuit; inde ex sociis circa populis quo aestate
comportatum erat devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae
commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad
accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum
iumentorumque ex agris contracto. id pro cetera socordia neglegentiaque a
Campanis actum; paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea
iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas
accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad
frumentum maiore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata
Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules - circa Bovianum castra
Romanorum erant - miserunt. qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se
comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia
obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus. ex propinquo
cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem
Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam
turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam
et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis sublatum.
His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam
noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. quarta vigilia profecti
sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad
castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt ut, si in plano castra posita
essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta
defendere quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant.
luce prima proelium ingens accensum est. nec vallum modo tutantur Poeni sed, ut
quibus locus aequior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.
14. Vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est sed cum multis volneribus ac militum pernicie. itaque convocatis <legatis> tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero <castra> castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. proxima forte [hostium] erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. exsecratus inde seque et cohortem si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit. iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra vallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio ab revocando[que] ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque; multi volnerati etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent nitebantur; capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris Beneventum reditum praedamque ibi ambo consules - nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit - vendiderunt diviseruntque. et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.
15a.
Et [legati] Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem
miserunt qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a Capua;
tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subveniat, celerius
Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam. ne Tarentum quidem, non modo
arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus,
desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, curae sibi fore rem
Campanam pollicitus, in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit quo
praesidio agros populationibus possent prohibere.
Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique quod ibi
obsideretur cura est. C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio
praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis
in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit. cuius adventu qui ante
in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant
ultro ad transeundum hostes vocabant sollicitabantque. et erat satis validum
praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus.
itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem
defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. movit eos non
Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi
etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper
interfectos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque,
qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia
admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum
modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum
rebantur posse, non militum quos perpaucos habebat fiducia quam iuventutis
Thurinae; eam ex industria centuriaverat armaveratque ad tales casus. divisis
copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum
peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus
collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum
agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae
et hostium insidiarum ignarus. pedestre proelium fuit persegne paucis in prima
acie pugnantibus Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuvantibus
eventum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga
collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. quo ubi est ventum,
coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido
animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam averterunt. Romani, quamquam
circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere;
postremo et ipsi terga vertunt atque ad urbem fugiunt. ibi proditores
conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos
fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum permixtosque et hostes
urbem invasuros ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos praebuere
hosti ad caedem; Atinius tamen cum paucis receptus. seditio inde paulisper
tenuit, cum [inde] alii cedendum fortunae et tradendam urbem victoribus
censerent. ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala vicerunt; Atinio cum
suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum
consultum volebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.