IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
22. Consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit isque Laevino successit. Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium <consules dixit. cum ad Manlium>, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet. erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si videretur ei, redire in suffragium Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae; vixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego vestros' inquit 'mores consul ferre potero neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Voturiam seniorum citaret: velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Voturiae senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino; egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium civitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
23. Praetoria inde comitia habita. P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore senatus decrevit ut in perpetuum voverentur. eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.
24. Per idem tempus M. Valerius Laevinus temptatis prius per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit. ubi cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam cives mallent: Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent; Philippum eis et Macedonas graves accolas esse, quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per vim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum; - haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundae movebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent; additumque ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus; urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent; si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita. morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. et Aetoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum - parva insula est propinqua Aetoliae; urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter arcem vi cepit - et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Aetolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.
25. Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. itaque quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros. vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit - ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat - et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. ad frangendas igitur <vires gentis simul> vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et iam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros; qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.
26a. Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promuntorio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum intranti; breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; gravior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in navibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. litterae Laevino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam venit.