IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se gravius consulerent impulerit nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare cives Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio vetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset - mortuus enim post captam Claudius consul erat - ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Veturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres compertum est Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: 'omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani <Q.> Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbemque divina humanaque utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.' Plebes sic iussit: 'quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque.'
34. Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent: alios in vincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agrove Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt: libera corpora quae venum dari placuerat Romam mitti ac Romae venire. signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fulvi saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.
35. Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando; si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla vi nullo imperio cogi posse. bona sua venderent; in corpora quae reliqua essent saevirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?
36. Cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse. 'si quid iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa gravis est, cum <ex> ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. itaque <si> classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum argentum <aes> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: ceteri senatores libram argenti tantum: aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus; ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat: publica prodendo tua nequiquam serves.' in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.
37. Neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam Romanis et in provinciis hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit. transmarinae quoque res quadam vice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. ipsae quoque Hispaniae quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumultuario duce ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant. ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.
38. Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnes tenere praesidiis nisi vellet in multas parvasque partes carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. id foedum consilium cum incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad plures exemplum quam pertinebat; nec consul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se ostendisset deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hannibali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. enimvero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est: aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicum - <quingenti> autem Numidae erant - Salapiaque traderetur Marcello. nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque, quamquam improvisa res fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt. plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.