Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

5b. Dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improviso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybaeum revectus. ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africae essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere brevi traiecturam. haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censeret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in provinciam redeundum. illa disceptatio tenebat quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam qui tum classi praeesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum - eum autem Italia terminari - negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus ut consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque scivit ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab collega rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.

6. Dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum quem ad Capuam habuerat in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem ut Capuae exercituique suo praeesset litteris excivit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et . Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet; itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur: namque Cn. Servilio consule cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum plebemque scivisse ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent quos et quotiens vellet reficiendi consules populo ius esset; exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset, recens Q. Fabi, qui sibi continuari consulatum nisi id bono publico fieret profecto nunquam sisset. his orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos convenit ut eo quod censuisset senatus staretur. patribus id tempus rei publicae visum est ut per veteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere. concedentibus tribunis, comitia habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus quartum. praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. magistratibus in annum creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.
Extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, Olbiensem primo, dein postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu apparuit circumacta inde ad alterum insulae latus Caralitanum agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam redit.
Sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique. C. Servilius pontifex factus in locum T. Otacili Crassi, Ti. Sempronius Ti. filius Longus augur factus in locum T. Otacili Crassi. decemvir item sacris faciundis in locum Ti. Semproni C. filii Longi Ti. Sempronius Ti. filius Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est et M. Aemilius Papus maximus curio; neque in eorum locum sacerdotes eo anno suffecti.
Et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus: ex aedilitate gradum ad censuram fecit. sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei egerunt: mors diremit L. Veturi; inde et Licinius censura se abdicavit. aediles curules L. Veturius et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt: aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa aenea ad Cereris dedere et ludos pro temporis eius copia magnifici apparatus fecerunt.

7. Exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. postero die in senatum introductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, receptasque aliquot urbes quae defecissent novasque in societatem adscitas exposuit; ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valeri Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, vix Hannibali atque eius armis obsistentem. productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit. - Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint, quod mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Fulvius habuisset T. Quinctius obtineret: C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae; M. Valerio cum L. Cincio - iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium - Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent iussi. conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat decretae. P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae: cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet. nec de Hispania quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent prorogatum imperium est. ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

8. Inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. tribuni appellati ad senatum <rem> reiecerunt: senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum; decemvirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scaevolae demortui C. Laetorius. causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset. ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia invisus. is ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset. huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret. ingressum eum curiam cum P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit. flamen vetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse. praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat: nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse. tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequum censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato - frater hic consulis erat - in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etruria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas - fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor - Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium; nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit; altero L. Cincium partem insulae, regnum qua Hieronis fuerat, tueri iussit: altero ipse ceteram insulam tuebatur divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita ut omni ambitu litorum praesidio orae maritimae essent. ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret unde exercitui qui ad Tarentum aestiva acturus esset posset praeberi.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License