Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

28b. Anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam venturum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. sensere Salapitani fraudem; et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias vigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua venturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii ubi ad portam est ventum Latine omnes loquentes excitant vigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari trepidare moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt, in tantum altitudinis ut subire recti possent. vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis sudibus pilis absterrent hostem. ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, qua <cingebat urbem L.> Cincius summa vi operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnans. Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum agmine sequi. itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improviso id fecerat quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

29. Crispinus postquam in Bruttios Hannibalem sensit, exercitum cui collega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit: ipse cum legionibus suis Capuam profectus vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte collegae scripsit quantoque ipse in discrimine esset: se comitiorum causa non posse Romam venire quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti viros prudentes cum quibus quae vellet de re publica loqueretur. hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Caesar L. Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut si ad comitia ipse venire Romam non posset dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
Eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit. inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare. octoginta erant et tres naves. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. duodeviginti navibus captis, fugatis aliis cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit. eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant. Attalum quoque regem Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo anno concilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.

30. Ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque. eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum. omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, grave libertati futurum, immisceretur. de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. inde praesidio relicto adversus Attalum si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit. ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. ibi de Aetolico finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta; postremo negarunt dirimi bellum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.

31. Occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit. fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naves. classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis; praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat. neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse; uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
Per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. Cycliadas - penes eum summa imperii erat - Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant. profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.

32. Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improvisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognovere. et primo recipere suos voluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles - Illyriorum id est genus - certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellum - Pyrgum vocant - copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. dividenti praedam captivosque - fuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad viginti milia - nuntius ex Macedonia venit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decimis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.

33a. Ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum. expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit; id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit. post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License