IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
16b. Omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu volgatae sunt; nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit. decem legati Locrensium obsiti squalore et sordibus in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt. quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
17.
Senatu dato, maximus natu ex iis: 'scio, quanti aestimentur nostrae apud vos
querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse si probe sciatis et
quomodo proditi Locri Hannibali sint et quomodo pulso Hannibalis praesidio
restituti in dicionem vestram; quippe si et culpa defectionis procul a publico
consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum sed
ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam
indignas tam atroces iniurias ab legato vestro militibusque fieri. sed ego
causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse
duarum rerum gratia; unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit <et>
omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius quod
qualescumque sumus tamen haec quae passi sumus pati non debuimus. non possumus
dissimulare, patres conscripti, nos cum praesidium Punicum in arce nostra
haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab
Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt, conlata cum iis quae hodie
patimur? cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod invitus
eloquar. in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an
Carthaginienses principes orbis terrarum videat. si ex iis quae Locrenses aut
ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur aestimandum
Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos
praeoptet. et tamen videte quemadmodum in vos Locrenses animati sint. cum a
Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem
confugimus: cum a vestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio
quam ad vos querellas detulimus. aut vos respicietis perditas res nostras,
patres conscripti, aut ne ab dis quidem immortalibus quod precemur quicquam
superest.
'Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a
Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio. in hoc legato
vestro - dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae - nec hominis
quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis
praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae; pestis ac belua immanis,
quales fretum quondam quo ab Sicilia dividimur ad perniciem navigantium
circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque et avaritiam solus ipse
exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen
patientia nostra expleremus: nunc omnes centuriones militesque vestros - adeo
in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit - Pleminios fecit; omnes
rapiunt, spoliant, verberant, volnerant, occidunt; constuprant matronas,
virgines, ingenuos raptos ex complexu parentium. cottidie capitur urbs nostra,
cottidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui
rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant. miretur qui sciat, quomodo aut
nos ad patiendum sufficiamus aut illos qui faciunt nondum tantarum iniuriarum
satietas ceperit. neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire singula
quae passi sumus: communiter omnia amplectar. nego domum ullam Locris, nego
quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego ullum genus sceleris, libidinis,
avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit. vix ratio
iniri potest uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem
cepere an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit. omnia quae captae
urbes patiuntur passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia
quae crudelissimi atque importunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt
Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
18.
'Unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos
audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus,
patres conscripti; vidimus enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis
deos sed etiam externos accipiatis. fanum est apud nos Proserpinae, de cuius
sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, qui cum
ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae
propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque
Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit atque ita pecunia in naves imposita
ipse terra est profectus. quid ergo evenit, patres conscripti? classis postero
die foedissima tempestate lacerata omnesque naves quae sacram pecuniam
habuerunt in litora nostra eiectae sunt; qua tanta clade edoctus tandem deos
esse, superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae
referri iussit. nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam evenit,
pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos
occubuit. haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia
quae non augendae religionis causa sed praesenti deae numine saepe comperta
nobis maioribusque nostris referebantur, ausi sunt nihilominus sacrilegas
admovere manus intactis illis thesauris et nefanda praeda se ipsos ac domos
contaminare suas et milites vestros. quibus per vos fidemque vestram, patres
conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa
quicquam rei gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed
etiam publica clade luant.
'Quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus
vestris cessat ira deae. aliquotiens iam inter se signis conlatis concurrerunt.
dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius
cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, praebuissentque
occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali nisi accitus ab nobis Scipio
intervenisset. at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat, in ducibus
ipsis puniendis nullum deae numen apparuit. immo ibi praesens maxime fuit.
virgis caesi tribuni ab legato sunt: legatus deinde insidiis tribunorum
interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque
decisis exsanguis est relictus; recreatus dein legatus ex volneribus tribunos
militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibus omnibus suppliciis
cruciando occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
'Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante desinet omnibus eos
agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. maiores quondam
nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in
urbem eam pecuniam voluerunt; noctu audita ex delubro vox est: abstinerent
manus, deam sua defensuram. quia movendi inde thesauros religio incussa erat,
muro circumdari templum voluerunt; ad aliquantum iam altitudinis excitata erant
moenia cum subito conlapsa ruina sunt. sed et nunc et tunc et saepe alias dea
suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula
exegit: nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres
conscripti. ad vos vestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest
utrum sub illo legato sub illo praesidio Locros esse sinatis an irato Hannibali
et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente,
ut indicta causa credatis: veniat, coram ipse audiat, ipse dilvat. si quicquam
sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus
quin et nos omnia eadem iterum si pati possumus patiamur et ille omni divino
humanoque liberetur scelere.'
19.
Haec cum ab legatis dicta essent quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne
eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse sed eum belli
apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies
traiecturum; et legati gratia quanta esset apud imperatorem expertos esse cum
inter eum et tribunos cognita causa tribunos in vincla coniecerit, legatum
aeque sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit. iussis excedere templo
legatis, non Pleminius modo sed etiam Scipio principum orationibus lacerari.
ante omnes Q. Fabius natum eum ad corrumpendam disciplinam militarem arguere:
sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello amissum;
externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos.
sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum
Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae
Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari: P. Scipionem
quod de provincia decessisset iniussu senatus revocari, agique cum tribunis
plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum: Locrensibus coram
senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur eas neque senatum
neque populum Romanum factas velle; viros bonos sociosque et amicos eos
appellari; liberos coniuges quaeque alia erepta essent restitui: pecuniam
quanta ex thesauris Proserpinae sublata esset conquiri duplamque pecuniam in
thesauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad collegium
pontificum referretur, quod sacri thesauri moti aperti violati essent, quae
piacula, quibus dis, quibus hostiis fieri placeret: milites qui Locris essent
omnes in Siciliam transportari: quattuor cohortes sociorum Latini nominis in
praesidium Locros adduci.
Perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem
non potuere. praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam
imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum
pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis eum palaestraeque operam
dare; aeque [segniter] molliter cohortem totam Syracusarum amoenitate frui;
Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem licentia
corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis
quam hosti metuendum.
20.
Haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen
vicit Q. Metelli sententia qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa
dissensit: qui enim convenire quem modo civitas iuvenem admodum unum
reciperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad
imponendum Punico bello finem creaverit consulem, spe destinaverit Hannibalem ex
Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium,
indicta causa prope damnatum ex provincia revocari, cum ea quae in se nefarie
facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque
aliud quam patientia aut pudor quod legato pepercisset insimulari posset? sibi
placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo
proximo in provinciam proficisci: consules decem legatos quos iis videretur ex
senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque
aedilem; cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea quae Locrenses facta
quererentur iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia
decedere iuberent; si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis
atque aedilis cum duobus legatis quos maxime idoneos praetor censuisset in
Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem,
legati qui exercitui praeessent donec novus imperator ad eum exercitum
venisset: si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque
voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque
ut proposuisset gereret. hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum
est aut compararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis
irent: ad collegium pontificum relatum de expiandis quae Locris in templo
Proserpinae tacta ac violata elataque inde essent.
Tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et
M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori
dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni
iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam
Messanam consilium erat.
21.
Ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii auditis quae Romae acta
essent in exsilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis
incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt: alii ab ipso Scipione legatum cum
triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo
seditionis principes conicerent. ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris
iussu traditi in custodiam Reginis sunt.
Praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis
curam habuere; omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud
milites erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris
reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. tum vocatos ad contionem milites
praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi
edicto si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non
esset: Locrensibus se permittere ut quod sui quisque cognosset prenderet, si
quid non compareret repeteret; ante omnia libera corpora placere sine mora
Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena qui non restituisset.
Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum
Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare
vellet, Regium se sequeretur: si de P. Scipione publice queri vellent ea quae
Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut voluntate P. Scipionis
facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum.
Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano gratias egerunt: se ad
Pleminium accusandum ituros: Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae
doluerit, eum esse virum quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo
se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa,
sed aut Pleminio nimium [aut] sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam
esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et
praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi.
Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis
Romam miserunt. ipsi ad Scipionem profecti sunt ut ea quoque quae volgata
sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae
comperta oculis referrent Romam.
22.
Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit.
exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo
die terra marique cum Carthaginiensibus esset. quo die venerunt hospitio
comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos
modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis
pugnae ostendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum
visendum praetor legatique ducti. tantaque admiratio singularum universarumque
rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci
Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque quod di bene
verterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes centuriae priorem
consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam non belli
magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum extemplo in
carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos
Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: postea cum
saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae; et ipsa
deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat.
mortuus tamen prius in vinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur.
Hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis
votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam quos
pretio corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi carceris
fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum
ex senatus consulto.
De Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni
classem exercitum ducemque verbis extollentes effecerunt ut senatus censeret
primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur ut ex iis
exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum
traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.