IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
23.
Dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque cum speculis per omnia
promunturia positis percontantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam
hiemem egissent, haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt
societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum
crediderant. erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo
ante dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal
convenerunt, sed mentio quoque incohata adfinitatis ut rex duceret filiam
Hasdrubalis. ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim et
nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante
omnes barbaros Numidae effusi in venerem - sensit, virginem a Carthagine
arcessit maturatque nuptias; et inter aliam gratulationem ut publicum quoque
foedus privato adiceretur societas inter populum Carthaginiensem regemque, data
ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando
adfirmatur.
Ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et
mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus ne, si traiecisset in Africam
Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam
habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad
Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in
Africam traiciat; se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem
viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi
iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani
cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut
haec aut illa abnuentem alteram societatem sequi necesse sit: si non abstineat
Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro
terra Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae proque
parente ac penatibus dimicare.
24.
Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt.
Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe
destitutus erat, legatis propere priusquam res volgaretur remissis in Africam
litteras dat ad regem quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum
neu cum populo Romano initae societatis neu fas fidem dexteras deos testes
atque arbitros conventorum fallat. ceterum quando neque celari adventus
Numidarum poterat - vagati enim in urbe obversatique praetorio erant - et, si
sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod
celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul
cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis
praeoccupando mentes hominum, et vocatis ad contionem militibus non ultra esse
cunctandum ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges.
Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem quod cunctando tempus
tereretur: nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem quae tam diuturnae
morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut,
si mutata consilia sint, certior fiat ut et ipse sibi ac regno suo possit
consulere. itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra
recipiente cunctationem, in animo sibi esse Lilybaeum classe traducta eodemque
omnibus peditum equitumque copiis contractis quae prima dies cursum navibus
daret dis bene iuvantibus in Africam traicere. litteras ad M. Pomponium mittit
ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret ut communiter consulerent quas
potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret. item
circum oram omnem maritimam misit ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes
contraherentur.
Quicquid militum naviumque in Sicilia erat cum Lilybaeum convenisset et nec
urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, tantus omnibus ardor erat
in Africam traiciendi ut non ad bellum duci viderentur sed ad certa victoriae
praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo non alio
duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia
eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu
Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se traiecturum in Africam cum
dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat in
locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, supplevitque ita eas
legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites.
sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.
25.
Quantum militum in Africam transportatum sit non parvo numero inter auctores
discrepat. alibi decem milia peditum duo milia et ducentos equites, alibi
sedecim milia peditum mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem
auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita
<invenio>. quidam non adiecere numerum, inter quos me ipse in re dubia
poni malim. Coelius ut abstinet numero, ita ad immensum multitudinis speciem
auget: volucres ad terram delapsas clamore militum ait tantamque multitudinem
conscendisse naves ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui
videretur.
Milites ut naves ordine ac sine tumultu conscenderent ipse eam sibi curam
sumpsit: nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus ante
conscendere coactos continuit: commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura
data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta,
imposita. ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus
navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent
ad imperia accipienda. postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit si aquam
hominibus iumentisque in totidem dies quot frumentum imposuissent. ubi
responderunt aquam dierum quinque et quadraginta in navibus esse, tum edixit
militibus ut silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda
bene oboedientes praestarent. cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab
dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum
M. Porcio Catone - quaestor is tum erat - onerariis futurum praesidio. lumina
in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent: in praetoria nave
insigne nocturnum trium luminum fore. Emporia ut peterent gubernatoribus
edixit. - fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et
imbelles - quod plerumque in uberi agro evenit - barbari sunt priusque quam ab
Carthagine subveniretur opprimi videbantur posse. - iis editis imperiis redire
ad naves iussi et postero die bis bene iuvantibus signo dato solvere naves.
26. Multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum - nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant - sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat; nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum travexit. sed et bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos, simul et mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire volgaverat. concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia quae et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem provinciae M. Pomponium secutae fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
27.
Ubi inluxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto 'divi
divaeque' inquit 'qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in
meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique
Romanae sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam imperium
auspiciumque terra mari amnibusque sequuntur bene verruncent, eaque vos omnia
bene iuvetis, bonis auctibus auxitis; salvos incolumesque victis perduellibus
victores spoliis decoratos praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces
sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; quaeque populus
Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque
Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.'
Secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit
tubaque signum dedit proficiscendi. vento secundo vehementi satis provecti
celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit ita vix
ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. noctem
insequentem eadem caligo obtinuit: sole orto est discussa, et addita vis vento.
iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus
quinque milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium se cernere; si
iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu
terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam viderit, dare
vela et alium infra navibus accessum petere iubet. vento eodem ferebantur;
ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit
et ventus premente nebula cecidit. nox deinde incertiora omnia fecit; itaque
ancoras ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur iecere. ubi
inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora.
Scipio quod esset proximum promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id
vocari audisset, 'placet omen;' inquit 'huc dirigite naves.' eo classis
decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.
Prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis
Latinisque auctoribus credidi. Coelius unus praeterquam quod non mersas
fluctibus naves ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo
abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre
correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis,
haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram
evasisse.