IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
36b.
Aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii
provincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario
proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, et
tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;
in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum
silentio proximae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. Licinium
proconsulem ut suas legiones admoveret copias coniunxit. ita duo duces duo
exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli
duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret. in primam aciem suas
legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licini legiones. consul
principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit si eo die hostes fudisset;
composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum
caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta undecim militaria
signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam
iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad
spem novandi res versam. eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose
habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de
populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea
conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes damnati essent,
corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae
praebebant.
37.
Dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius
et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus;
notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta acriter et cum
summa fide exegerunt. viam e foro bovario [et] ad Veneris circa foros publicos
et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex
salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat;
Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio
praebendum locaverunt. id vectigal commentum alterum ex censoribus satis
credebant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in
pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat [credebant];
inde Salinatori Livio inditum cognomen.
Lustrum conditum serius quia per provincias dimiserunt censores ut civium
Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. censa cum iis
ducenta quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero.
duodecim deinde coloniarum, quod nunquam antea factum erat, deferentibus
ipsarum coloniarum censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum,
quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent. equitum
deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant.
cum ad tribum Polliam ventum esset in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur
citare ipsum censorem, 'cita' inquit Nero 'M. Livium'; et sive ex residua
vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium
quia populi iudicio esset damnatus equum vendere iussit. item M. Livius cum ad
tribum Arniensem et nomen collegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit
duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset,
alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen
inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum
in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum
quos aerarios relinquebat dedit collegae nomen. deinde M. Livius in aerarium
venit; praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut
consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta
tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum
consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut
comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C.
Claudium aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium
relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. pravum
certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et
gravitate temporum illorum digna. in invidia censores cum essent, crescendi ex
iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrique dixit. ea
res consensu patrum discussa est ne postea obnoxia populari aurae censura
esset.
38.
Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia
et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt. et cum comitiorum
iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat Romam
acciri placuit. is consules Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium Geminum
creavit. inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus P.
Quinctilius Varus P. Aelius Paetus P. Villius Tappulus; hi duo cum aediles
plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in
Etruriam redit.
Sacerdotes eo anno mortui atque in locum
eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli,
qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponi Mathonis
auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti.
Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis
sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus
curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati;
item per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Villio; et Iovis epulum fuit
ludorum causa.