IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
7b. Quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant vicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis vincatur. haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.
8. Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli; modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos - ita vocant - campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum evenissent. igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede diutius quam pugna victores nox oppressit.
9. Postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris convehit. rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam navalia castra relicta cum levi praesidio oppressuros. in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductae ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta - abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum --, locum cum operibus tum suapte natura tutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
10.
inde cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab
Carthagine petens. igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri
sunt coepta ne naves in terram et ad obsidionem versae ac minime navali proelio
aptae opprimerentur: qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae
et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum
usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere adscensum
possent? itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine
solet rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis
prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem
opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis
antennisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se
vinculo inligatis comprendit, tabulasque superinstravit ut pervium in totum
navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit qua procurrere
speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent. his raptim pro tempore
instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum
maxime missilium ut quamvis longo certamine sufficerent vis ingens congeritur.
ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo
impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem
ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub
occasum solis in portum - Rusucmona Afri vocant - classem adpulere. postero die
sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et
tamquam exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam nihil moveri ab
hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. erat res minime certamini
navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium. altitudine
aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote
supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso
libratior superne ex onerariis ictus erat. speculatoriae naves ac levia alia
navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae
tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde propugnatoribus
quoque incommodae erant quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela
cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. postremo asseres ferreo unco
praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere
possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret,
scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium
navium trahi. hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et vix
transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro
re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum
quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul
exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a praefectis suarum navium foret et
Scipio in tempore subvenisset.
11.
Per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in
Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem
diu desideratum concessere. Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis
vetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor
socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos
florentis annos vires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus
possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma
tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis
centurionibus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam quem prius
habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. et
castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab
stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones
in vicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire, quod
inritamentum certaminum equestrium est cum aut vincentibus spes aut pulsis ira
adgregat suos.
Ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis
studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum
ingentia agmina Syphace emittente sustineri vix poterat; deinde ut pedes
Romanus repentino per turmas suis viam dantes intercursu stabilem aciem fecit
absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere
equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti
solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem. iam
signa quoque legionum adpropinquabant. tum vero Masaesulii non modo primum
impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu
memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.
12.
Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam
sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus,
laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.
caedes in eo proelio minor quam victoria fuit quia equestri tantummodo proelio
certatum fuerat: non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum
captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se
contulerat.
Cirta caput
regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens hominum se contulerat vis. Masinissa
sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem reciperatum
tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam secundis quam adversis
rebus non dari spatium ad cessandum; si se Laelius cum equitatu vinctoque
Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum
peditibus subsequi modicis itineribus posse. adsentiente Laelio praegressus
Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis
casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex
vinctus in conspectum datus est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio
orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam
apud victorem quaerentium patefactae portae. et Masinissa praesidio circa
portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam
occupandam citato vadit equo.
Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis
Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis
tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus advoluta
eius 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt virtusque et
felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem
mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per
maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum
nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te
melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici
des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cuiusquam
Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. si nihil aliud quam Syphacis
uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae
et externi fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae
Hasdrubalis timendum sit vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab
Romanorum arbitrio oro obtestorque.' forma erat insignis et florentissima
aetas. itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id ne cui
Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam
preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est
genus Numidarum in venerem praeceps, amore captivae victor captus. data dextra
in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. institit deinde
reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum expedire
non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in
eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut
ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae iam nupta foret.
factis nuptiis supervenit Laelius et adeo non dissimulavit improbare se factum
ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam <lecto>
geniali mittere ad Scipionem conatus sit. victus deinde precibus Masinissae
orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad
Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae quae
praesidiis regiis tenebantur adiuvante Masinissa recipit.
13.
Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum
triumphi multitudo effusa est. praecedebat ipse vinctus; sequebatur grex
nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis
famaeque gentis victoriam suam augendo addebat: illum esse regem cuius tantum
maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus
Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta
provincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam navigaverit,
Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam
filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos
imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis
mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. iam
tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama
mortis et latebris ferarum modo in silvis rapto viventis tegeretur.
His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est
perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae
conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac
privatim iuncti. eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore.
nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset
Romanam sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque
insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum
cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum
hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem
matronam domum acceperit. illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam;
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque
alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus
hospitem atque amicum induerit. perdito tamen atque adflicto sibi hoc in
miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates
eandem pestem ac furiam transisse videat. neque prudentiorem neque
constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe
stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.
14. Haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem vidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo foediora haec videbantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuvenem nullius forma pepulerat captivae. haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt. quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla earum virtus est propter quas tibi adpetendus visus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. non est, non - mihi crede - tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus. qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.'
15.
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae;
et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut
quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim
se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum
confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile
ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis
consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis unum vocat, sub
cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo
ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem
praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint
adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat. memor
patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa
consuleret.
Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset,
'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori
praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere
meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo
trepidationis signo dato impavide hausit. quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne
quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret accitum eum extemplo nunc
solatur, nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam
necesse fuerit fecerit leniter castigat. postero die ut a praesenti motu
averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. ibi
Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona
aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica
donat. addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud
Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium
externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Laelium deinde et ipsum
conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata
opera erat, donati. his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem
propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.