Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXX

Caput V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

27. Principio insequenti anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis videretur, populum rogarent quem vellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules provinciam Africam - ita enim senatus decreverat - in sortem coniecerunt. Ti. Claudio Africa evenit ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus: C. Livius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur: M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana evenit. ceteris ita uti quisque obtinebant provincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.

28. Inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris fortissimi ducis, alito atque inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal velut ad supremum certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

29. Iam Hadrumetum pervenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit. - Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. - inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit; percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur - nam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si victus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret. - id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.
Ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.

30. Summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello vestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetivimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset; sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus ratum civitates nostrae habiturae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.
'Quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae evenissent sed etiam ea quae evenire possent reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana videris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem ea pro mea deprecantem.
'Maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. cum tuas vires tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent. non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vinces, gloriae adieceris, quantum <dempseris>, si quid adversi eveniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. 'est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia Sardinia Hispania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio. haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio - vestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negaverunt pacem --; Hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem eius paeniteret quoad ipsi invidere di praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.'

31. Adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. vos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.
'Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et violenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua voluntate cedentem Italia et imposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam attraxerim nulla sum tibi verecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque gravia videntur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.'Ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba temptata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License