IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
32.
In castra ut est ventum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad
supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset,
victores. Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros;
neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum victoriae praemium fore; par
periculum praemio quibus adversa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis
effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo
auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium. ad hoc discrimen procedunt
postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo
fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut
eversuri. anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo
suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul
laeta, simul tristia obversabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea
duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra
Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua
cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat
referebat: Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem
hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae
insita animis perfidia potuissent. ad hoc conloquium Hannibalis in secreto
habitum ac liberum fingenti qua volt flectit. ominatur, quibus quondam
auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in
aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam
Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos coniuges penatesque
deos. celsus haec corpore voltuque ita laeto ut vicisse iam crederes dicebat.
Instruit
deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.
33.
Non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat sed manipulos
aliquantum inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil
ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem
ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu,
Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. vias patentes inter manipulos
antesignanorum velitibus - ea tunc levis armatura erat - complevit, dato
praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut
in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in
ancipitia tela beluis darent.
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla
unquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque,
Baliaribus Maurisque admixtis: in secunda acie Carthaginienses Afrosque et
Macedonum legionem: modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem
Italicorum militum - Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua
voluntate decedentem ex Italia secuti - instruxit. equitatum et ipse
circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt.
varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos,
non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset.
auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur: Galli
proprio atque insito in Romanos odio accenduntur: Liguribus campi uberes
Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur: Mauros
Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret: aliis aliae spes ac
metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra
maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut
imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
Cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter
populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae
cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos,
sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile
Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.
paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum
multis suis volneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos
velites cum viam elephantis ne obtererentur fecissent, in ancipites ad ictum
utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant donec undique
incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos
Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Laelius, ut turbatos vidit hostes,
addidit perculsis terrorem.
34.
Utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes concurrit, nec spe nec
viribus iam par. ad hoc dictu parva sed magna eadem in re gerenda momenta:
congruens clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut
gentium multarum discrepantibus linguis, voces; pugna Romana stabilis et suo et
armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illinc maior
quam vis. igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. ala
deinde et umbonibus pulsantes in summotos gradu inlato aliquantum spatii velut
nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam
aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes
auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non
sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se
perveniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares terga dant repente et in
suos versi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere,
ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi; et prope duo iam permixta proelia
erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus
conserere. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis
ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido
fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
Ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante
auxiliares compleverat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos
hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque
et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes hostem et signa et ordines
confuderunt. principum quoque signa fluctuari coeperant vagam ante se cernendo
aciem. quod Scipio ubi vidit receptui propere canere hastatis iussit et sauciis
in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit quo tutior
firmiorque media hastatorum acies esset. ita novum de integro proelium ortum
est; quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere et usu militiae
et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares; sed et
numero superior Romanus erat et animo quod iam equites, iam elephantos fuderat,
iam prima acie pulsa in secundam pugnabat.
35.
In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites,
revertentes in aversam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus
perculit hostem. multi circumventi in acie caesi, <multi> per patentem
circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia: par ferme
numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis
undecim: victores ad mille et quingenti cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia
et ante aciem et in proelio priusquam excederet pugna expertus, et confessione
etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus singulari
arte aciem eo die instruxisse: elephantos in prima fronte quorum fortuitus
impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum
spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante Carthaginiensium
aciem ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret sed
merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum
hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum
hostile hebetarent; tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque
ut omnibus rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent
superiores essent; Italicos incertos socii an hostes essent in postremam aciem
summotos, intervallo quoque diremptos. hoc edito velut ultimo virtutis opere,
Hannibal cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem sexto ac
tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia
est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace
impetranda esse.
36.
Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti
praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta
rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.
admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio
Romam cum victoriae nuntio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones
Carthaginem iubet: ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta profectus
ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul aberat cum velata infulis ramisque
oleae Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant principes civitatis
auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui cum ad puppim praetoriae navis
accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac
misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem
venirent: eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm
<provectus in portum> non tam noscendi in praesentia quam deprimendi
hostis causa, Uticam eodem et Octavio revocato rediit.
Inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum
equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio. pars
exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas
levi certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis
equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi
Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse
inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra
posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt.
Et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt;
sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.
in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen
cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam
validae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad
paratum victoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam,
sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.
37. Postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae ut liberi legibus suis viverent: quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret: perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios: bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani gererent: Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent: frumentum stipendiumque auxiliis donec ab Roma legati redissent praestarent: decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta solverent: obsides centum arbitratu Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita daturum, si per priores indutias naves onerariae captae quaeque fuissent in navibus restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse. has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate 'novem' inquit 'annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire: urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.' excusata imprudentia de pace multis verbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves, nec inquisitio erat facilis adversantibus paci qui arguerentur. placuit naves reddi et homines utique inquiri: cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses. - sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.