IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
38.
Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex
publicis descripta rationibus quaestores, quae privata, profiteri domini iussi;
pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta;
indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum
tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem
venissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes
venissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L.
Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos
dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae fecerunt ut pro
vectura frumentum nautis mercator relinqueret.
Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat
iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in
Africam traicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari donec quo statu
res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe
ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius
arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque
nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis
minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus
cavernis consedit arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa
tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio
lapidibus pluit. id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis
maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem
versa; nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra
portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. ceterum ludorum ipso die
subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque
in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo et
ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.
39. Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae; ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naves, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.
40.
Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus
ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale
esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum
ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium,
quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire
iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe
templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et
Philippi regis - nam hi quoque venerant - petentibus ut senatus sibi daretur
responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos
esse.
Comitia inde habita. creati consules Cn.
Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors
urbana evenit - M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P.
Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de provinciis consulum nihil ante placebat
agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem
alterius, alterius principium prospiciebant animis.
Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret
facilem victoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam
petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa
decreta esset, concedente collega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius
certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum
cernebat. Q.
Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio
tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn.
Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius
vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni
id imperium decrevisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta
res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur iurati - ita
enim convenerat - censuerunt uti consules provincias inter se compararent
sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui
classis obvenisset in Siciliam navigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi
nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure
imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis
populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si
deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare. si pacem per P.
Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex
Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia evenisset duas legiones a
M. Sextio praetore acciperet.
41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno praefuerat decretae - P. Aelius [praetor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis videretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi quae in Africa esset, et P. Villi quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum navibus longis res publica administraretur.
42.
Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci
placuit; quorum varia oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad
regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem
et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se
missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus
et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, <partim>
postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede
militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. adversus ea M.
Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum
ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem
deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros
eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis
esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam
esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones
cum perplexe responderent, nequaquam ipsi mite responsum tulerunt: bellum
quaerere regem et si pergat propediem inventurum; dupliciter ab eo foedus
violatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit,
et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. et P. Scipionem recte atque ordine
fecisse videri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes
capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere
gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non
possit, armis tueatur.
Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses
vocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectis - nam longe primi civitatis
erant - tum pro se quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter
ceteros Hasdrubal erat - Haedum populares cognomine appellabant --, pacis
semper auctor adversusque factioni Barcinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit
belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum varia
oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter
certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos
ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem
audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis
condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque
mentem dari; populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et
consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; ex
insolentia quibus nova bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo
Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse ac plus paene
parcendo victis quam vincendo imperium auxisse - ceterorum miserabilior oratio
fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res:
nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter
Carthaginis moenia; his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris
cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo
nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit. cum flecti misericordia
patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium
succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante
ictum esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti
sunt foedera violantibus.'
43.
Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus
consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. tum M'.
Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne
senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare
quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace 'uti rogas' omnes
tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac
rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum
populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret. gratias deinde
patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et
conloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in
iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a
propinquis haberent. quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent
ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme
ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis
quos Carthaginienses vellent ad P. Cornelium in Africam deportarent,
nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus
redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis
postulantibus senatus consultum in haec verba factum est ut privos lapides
silices privasque verbenas secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut
foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. - herbae id genus ex arce
sumptum fetialibus dari solet.
Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem,
quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naves longas elephantos perfugas
fugitivos captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo
senator fuit. naves provectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis
generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente
incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis
gravius quam de fugitivis consultum: nominis Latini qui erant securi percussi,
Romani in crucem sublati.
44.
Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q.
Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P.
Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn.
Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi
primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum
exitio Carthaginis finiret.
Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis
videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt
conspectum. cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum
ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis',
inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti sed
prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam
adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae
sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naves,
interdictum externis bellis; illo enim volnere concidimus. nec est cur vos otio
vestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna civitas diu quiescere potest;
si foris hostem non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis
causis tuta videntur, suis ipsa viribus onerantur. sed tantum nimirum ex
publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam
acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia victae Carthagini
detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes
Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum
est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor ne propediem sentiatis
levissimo in malo vos hodie lacrimasse.' haec Hannibal apud Carthaginienses.
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris
urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent
adiectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli
tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex
decem legatorum sen tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu
confirmarentur.
45. Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente vias Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti tulit in aerarium pondo centum viginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus. - hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. - secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.