IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1.
Me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli
Punici pervenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in
partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem
venit tres et sexaginta annos - tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum
finitum - aeque multa volumina occupasse mihi quam occupaverint quadringenti
duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum
Carthaginiensibus intulit, iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis
inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me
altitudinem ac velut profundum invehi et crescere paene opus, quod prima
quaeque perficiendo minui videbatur.
Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut
virtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum vetustaque fama
gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae
obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum adversus Philippum
decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et
pacis fuissent causa. vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos
Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios
pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque
preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad
renovandum bellum.
2.
Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes
Asiae quoque civitates sollicitari. his legationibus responsum est curae eam
rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc
in provinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati
tres missi, C. Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut
nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus
dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et
peterent ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent,
pristinum animum erga populum Romanum conservaret.
Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum
adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis
tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu
suo, C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum
Sapiniam vocant agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem aperto itinere per
montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere
ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda
frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec
stationibus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur
positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus. inde
pavor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes
sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu
compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna
parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui nisi
quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil
quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.
3. Cum primum senatum habuit, universis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decrevitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem videretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Laevinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset - haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
4.
Exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset qui ductu atque
auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M.
Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod
eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. creati P.
Servilius Q. Caecilius Metellus C. et M. Servilii - Geminis ambobus cognomen
erat - L. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fulvius Flaccus P.
Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus.
Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius
Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius
Purpurio Q. Fulvius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno
magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L.
Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique vim ingentem quod ex
Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diviserunt.
et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q.
Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; et Iovis epulum fuit
ludorum causa.
5. Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret'; secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore allatae et Atheniensium nova legatio venit quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret brevique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules provincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia provincia evenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.
6. P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit isque rogationem promulgavit, 'vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
7. Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata, 'ignorare' inquit 'mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli - neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur - sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? quantum vel vir viro vel gens genti praestat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres censuerunt vos iubete. huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.'
8.
Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio
inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique
circa omnia pulvinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id
bene ac feliciter eveniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum
quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis
esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales
decreverunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum
ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum
regi indicendum.
Tum de
exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere
iussi, veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum
decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset
voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi ius
esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium
Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios
provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P.
Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere,
donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii
Siciliae provinciae esset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno
Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro
praetore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque
milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent,
legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res
posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque
inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica
erat.