Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXI

Caput II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

9. In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem cui provincia Macedonia evenisset iussit. moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia voveri debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, votum rite solvi non posse. quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus si posset recte votum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt. vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset ludos donaque facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant, hi primi de incerta.

10. Omnium animis in bellum Macedonicum versis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Ilvatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum provinciae praeerat, cetero ex senatus consulto dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione provinciae circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu provincia esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium - tot enim in armis esse - trucidanda obicere velit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.

11. His litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia - haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu - bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid eis ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp. Lucretius Cn. Octavius, quinqueremes singulis datae.

12. Litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae visa: ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt. carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

13. Expiatis omnibus religionibus - nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita - cum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset vix aerarium sufficeret, negaverant esse unde iis in praesentia solveretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et privati aequum postularent nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. laeti eam condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.

14. Tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio solvit in Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum - neque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus, sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriae rege divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant. Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

15. In contionem extemplo populus vocatus ut rex quae vellet coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, civitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

16. Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Aenum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditae et castella quaedam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.

17. Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos volneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

18. Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto vera audire ferocior oratio visa est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.'
Ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque <alia> coacervata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit. cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License