Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXII

Caput I

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXXII

Caput I

1. Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent provincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum videretur ut scriberet ipsi permissum. Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut retineret eas donec consul novo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is venisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse. Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis videretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.

2. Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiaverant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. Petentibus deinde ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur, adversus id quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. Aelii - Paetis fuit ambobus cognomen - et Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.

3. Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in provincias profecti. P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. Id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis volneribus esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.

4. Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuvabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Coelen vocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.

5. Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandum - ita enim pepigerant quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis <ademptam, Megalopolitis> Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: <ad> Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt - Stena vocant Graeci - misit. Ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam vis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

6. Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License