IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
32. Hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. Factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. Arcem regium tenebat praesidium neque ut decederent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. Mora cur non extemplo oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens conloquio. Id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum: necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium credebat ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. In sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit: erant cum eo <duo> principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas. Cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus Attali legatus et Acesimbrotus praefectus Rhodiae classis et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. Inter hos Romanus <ad> extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque'. Cum rex facturum se id negaret, 'quem tandem' inquit Quinctius 'times?' Ad hoc ille superbo et regio animo: 'neminem equidem timeo praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te video, atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' ait Romanus 'par omnibus periculum est qui cum hoste ad conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' 'non tamen' inquit, 'Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.'
33. Secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. Deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset. Suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse. Attali regis legatus naves captivosque quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant. Praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani ut Graecia decederetur postulasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo conloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute unquam gessisse. In conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere. At non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes qui unquam hostes Thessaliae fuerint. Ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.
34. Motus oratione Alexandri Philippus navem ut exaudiretur propius terram adplicuit. Orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse. 'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus in valetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. Indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse. 'an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? Neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit Thraces habent. Et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa et Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis qui comparebunt restituam. Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.' extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam quas a maioribus suis accepisset.
35. Parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philippus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam - is enim locus placuerat - ad constitutum tempus venit: Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. Atque ipse quidem cum tam gravia et indigna imperarentur inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: volgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit petendo ut submotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi conloquio viderentur socii, dein cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris submotis ad extremum litus processit: rex cum duobus quos pridie adhibuerat in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi; Attalo naves et cum iis captos navales socios, Rhodiis regionem quam Peraean vocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium placere partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.
36. Cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. Itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. Litus ad Thronium conloquio destinatur. Eo mature conventum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri; Quinctius verum id futurum fuisse dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis caperetur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium - uxoris Quincti sororis filius erat - et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.
37. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est: moverunt eo maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare. Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio cessurusne iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. Cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret admissurum dixit.
38. Philippus cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse conveniret. Philocles praeterquam quod iam veniebat cum munere adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle. Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit. Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. Paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti. Contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.
39. Postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et <ad> Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad conloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura. Quinctius ut eo quoque praesidio Philippum nudaret cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae Sicyonem tramisit. Iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret. Haud procul urbe Mycenica vocatur: in eo loco ut congrederentur convenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit. Tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt. Progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. Initium sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium venisset: neque enim se illos timere dixit sed exules Argivorum. Inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut adversus Philippum mitteret secum auxilia. Ea se missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.
40. De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet accitum. Contionem rex Argivorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam quid Argivi vellent praeberi debere dicebat rex: tyrannus negavit deducturum. Haec disceptatio sine exitu fuit. De conloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis. Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descissehilocles et ipse ad imperatorem Romanum in conloquium venit hortantique ut extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distulisse rem magis quam negasse videretur. A Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves redit. Et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. Ea nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.