Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIII

Caput II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

11. Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captivis praedaque <partim> venumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet. caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum victoria imperatorem: ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum; sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et adrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut viliores levioresque apud omnes essent et viderentur faciebat.

12. Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absolvit: ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse si fortuna uti vellet. ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque [et] de condicionibus pacis semper, <non> ut ad internecionem bellaretur disservisse, et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciae videri graves Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aetolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit 'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut movere bellum possit.'

13. Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe - is datus erat locus conloquio - venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto vocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. 'vos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non <in> praesentia modo gravia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

14. Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et <septingenti ex> ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor Achaeorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, navibus etiam circumvecti omnem oram Achaiae vastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque civitate armati ad Apelaurum - Stymphaliae terrae is locus est - convenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus armaturae levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.

15. Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam - amnis est Corinthium <et> Sicyonium interfluens agrum - castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissam - trifariam divisit - et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. revocari tuba iubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem. ceterae copiae vix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.

16. Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere Acarnanum populi nec [in] iis qui convenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt ut privatum decretum Romanae societatis fieret. id omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus namque amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disserverunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

17. Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium omnes populi conveniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod vocant naves adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori. et post dies paucos audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.

18. Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem - Peraean vocant - possessam a maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex vario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupavit. in tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus supervenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri - Astragon vocant --; omnibusque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum - Cares maxime erant - praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat moveri nequiverunt; postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio superfuerant copiis intravit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

19a. Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae evastare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License