Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIII

Caput III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

19b. Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent vires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.
Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit. omnibus enim regni viribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus Ardyeque ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum - necdum enim debellatum erat - exercitu navibusque adiuturus.

20. Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne Chelidonias - promunturium Ciliciae est, inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum - superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudive; nam Romanorum amicitiam se non violaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli sunt vix sufficiam.

21. Eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus videretur regno. victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit --, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.
Cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Helvius eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora Malacinos Sexetanosque <et> Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura. his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter cives et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.

22. Sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus levia proelia vix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum T. Iuventium Cn. Ligurium legionis quartae: adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

23. C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, servitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus divisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae etiam prope par summa fuit: aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.

24. Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius Longus Q. Minucius Thermus M'. Acilius Glabrio L. Apustius Fullo C. Laelius.
Exitu ferme anni litterae a T. Quinctio venerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hae litterae prius in senatu a <M.> Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae. brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam ibique iis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus. ibi haud multa verba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.
Cosanis eo tempore postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti.
Sempronium consules hostis fuisset.

25. ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Volsone et magnificentius quam alias facti et laetius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens instaurati; M'. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.
L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus 'uti rogas' iusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia volgo laetarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit volgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatum, multos inlustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi volnere relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut quattuor legiones novas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur; et T. Quinctius Flamininus [cum duabus legionibus] provinciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum satis iam ante videri esse.

26. Praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas videretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi praetores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia quae nuntiabantur iussi. P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.

27. Isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti viginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bovario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque ut qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat. restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant. id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuvante et infesto iis qui partis adversae fuissent?

28. Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta evaserunt. luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in praesentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestionemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obviam crimini eundo suspicionem averti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adiecto cur scire quicquam viderentur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. servus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut servum conscium tolleret: non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conveniendi eius copia fuit, illi ipsi servo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus quidem fuga servi motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.

29. Efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exsecrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant: proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae: ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur. Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus - tot enim interempti erant - quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum fieret neutrum, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab Elatia duo diversa agmina iere. hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt; plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant. per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License