Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIII

Caput IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

30. Paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Graecorum civitates quae in Europa quaeque in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et naves omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, <in> praesens viginti milia pondo. idem nominatim adiectum scribit ne cum Eumene Attali filio - novus is tum rex erat - bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.

31. Omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes vana specie libertatis adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam cum primum ei vires suae satis placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani vellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri donec cura de Antiocho decessisset.

32. Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat. tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: vix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: 'senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas'. percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. audita voce praeconis maius gaudium fuit quam quod universum homines acciperent: vix satis credere se quisque audisse et alii alios intueri, mirabundi velut ad somni vanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatium.

33. Ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat. nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: esse aliquam in terris gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una voce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.

34. Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium civitatiumque audivere. primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis conventus civitatium gentiumque est haberi coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum <in> civitates nominatim pronuntiabantur. Orestis - Macedonum ea gens est - quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et Heraea - Peloponnesi et ipsa urbs est - redditae Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis civitatibus dedit Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.

35. Dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus - Pylaicum appellant --, venit: Aetolos praecipue monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Aetolis Philippum sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

36. Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit. ad quaerendam opprimendamque eam M'. Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. alios <vagos comprehendit, alios> iam congregatos pugnando vicit: ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in provincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines, fatigato per diem totum milite via facienda, castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium Ti. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et <a> tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga verterent atque effuse fugerent. in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.

37. Sub haec tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit. iam castro Mutilo adpropinquabat, cum veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat - tunc in devias silvas recesserat --, in deditionem venerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. ibi quantam vim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. brevi post Marcellus consul Romam venit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda. multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.

38. Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere brevi quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. adversus quae respondebatur nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
Ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribus copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset - ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis - cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.

39. Sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus convenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab Syria classem solvisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant: nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem averso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id vero ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.

40. Adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse et id agere ut brevi etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.

41. His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges Antiochum Ptolomaeumque mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat, ut priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens pervenit in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multae fractae, multae naves eiectae, multae ita haustae mari ut nemo in terram enarit. magna vis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci navibus iussis - iam enim et hiems instabat - ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License