IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
42.
Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus
plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca;
iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae
ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus
urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam
pensionem pecuniae in bellum conlatae persolvi placuerat privatis. quaestores
ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent
petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum
per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices novique in
eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui
praetor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli
Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam
ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L.
Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde facti Cn. Manlius Volso Ap.
Claudius Nero P. Porcius Laeca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo
P. Manlius. eo anno aediles curules M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius tritici
deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris
causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius
communicaverat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti
instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio
[maximus] multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt: tres ex his
condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt.
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
43. L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere; alter consul duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Valerius Italiam est sortitus. praetores deinde provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum Antiocho et Aetolis sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap. Claudio praeter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia <peditum> et ducentos equites novos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data. et P. Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.
44.
Provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver
sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor
voverat de senatus sententia populique iussu Cn. Servilio C. Flaminio
consulibus. annis post uno et viginti factum est quam votum. per eosdem dies C.
Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno
mortuus erat, lectus inauguratusque est.
Mirantibus iam volgo hominibus quod Hispania movisset bellum neglegi, litterae
a Q. Minucio allatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine
imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia
hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his
litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum
fuerat. omnes curae utique post adventum decem legatorum in Antiochum regem
conversae. hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus
data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti
classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi avertisset
vana spes ex vaniore rumore orta Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram
fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum
iratam Romanis gentem. haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum,
Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox si liceat universae Graeciae futurum tyrannum,
avaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos
velut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis
exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil
aliud longinquo vicinum tyrannum dominum habituram.
45.
Haec cum ab tam gravibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata
adferrent, audirentur, maior res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis,
quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio
visa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam causae videretur cur
decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium
attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse
rati quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset:
magis id animadvertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho
bellum motum foret, acturi essent.
Adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque
suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas
et ab rege ad eum clam legatos venisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte,
sic immitem et implacabilem eius viri animum esse; marcescere otii situ queri
civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. haec
probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti
faciebat. inritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.
46. Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama vitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius ordinis offendisset omnes adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno - neque enim civiliter nimiis opibus utebantur - praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem iussit. quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque ut in singulos annos iudices legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritavit. vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur deerat tributumque grave privatis imminere videbatur.
47.
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas
res erogarentur animadvertit et quid eorum ordinarii rei publicae usus
consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis,
tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal
praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
Tum vero ii quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis
ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem
et ipsos causam odii quaerentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione
Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis
accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam
auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem nisi velut accusatores
calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem pervicerunt ut legati
Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho
rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Servilius M.
Claudius Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem venissent, ex
consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus dici iusserunt
venisse se ad controversias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus
essent dirimendas. id creditum volgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non
fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum
adversus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit; et
praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendae
suspicionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus
comitibus ignaris consilii est egressus.
48. Cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium - ita regionem quandam agri vocant - transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus corrogari ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt, multoque vino in serum noctis convivium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, navem solvit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine [et] multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est factus. ut non comparere eum volgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis volgo fremebant, variosque voltus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinae eum tandem allatum est.
49.
Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse et
Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse
et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos consiliaque
inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum
regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum concisset;
id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano
vellent nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse - Carthaginienses
responderunt quidquid aequum censuissent Romani facturos esse.
Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis
ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies
Antiochiam navigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque
eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo
exceptus nullam moram navigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem
adhuc animo incertumque de Romano bello, sed haud parvum momentum ad animum
eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore
alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem
et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium
reiecit.