Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXV

Caput V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

40. Abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis - inde namque deverteram - L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios. Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu - summa omnium mille et quingenti - consuli dediderunt sese. ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta sed recepti quoque aliquot cives sociique qui in hostium potestate fuerant.
Eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta movit. per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; [in] triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pavor vanus sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

41. Iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat; itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. decrevere ut consulibus Italia et quo senatus censuisset - eam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant - provinciae essent; cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul novus quo senatus censuisset extemplo proficisci posset. item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae urbanaque et inter cives ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Bruttii, tertia classis ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior. imperatum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori cui Bruttii provincia evenisset decreverunt.
Aedes duae Iovis eo anno in dedicatae sunt; voverat L. Furius Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta, accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto. de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae et in cella Iovis supra fastigium aediculae [et] duodecim clupea inaurata; et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.

42. Intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat. tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae quas cum eo missurus in Africam fuerat moratae sunt; deinde an omnino mittendus esset consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse, et quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi; concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospexissent. hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli qua velut dote Hannibal concilietur nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur; si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore: si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.

43. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est. Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit. priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit ut Minervae sacrificaret. inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi conlectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit. ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt; quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus, copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum allatum est, concilio indicto decretum quo accerserent eum fecerunt. iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa volgi significatur.

44. In concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus silentio facto dicere orsus rex. prima eius oratio fuit [primo] excusantis quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset: id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse. ceterum eorum quoque se quorum expectatio destituta in praesentia videatur spem abunde expleturum; nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset. cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos: in praesentia curae esse Aetolis debere ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

45. In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. post discessum regis inter duos principes Aetolorum Phaeneam et Thoantem contentio fuit. Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma. multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere Phaeneam sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat. armatum regem aliquid impetraturum: inermem non pro Aetolis modo sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes cum quibus, si qua vellet, consultaret delegerunt.

46. Ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est; rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi, et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. itaque cum mille peditibus rex qui Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroneam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt. rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit; et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Aetoli magnopere suadere ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum; neque enim eum inferendi belli sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani. nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. nam si non recepissent regem, viderent quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset. ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset; nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat aut stipendium Romanis pendat aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur; itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. amicitiam regis non aspernari nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant; nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.

47. Haec renuntiata regi ad naves ubi restiterat cum essent, in praesentia - neque enim iis venerat copiis ut vi agere quicquam posset - reverti Demetriadem placuit. ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex quid deinde fieret. placuit <Boeotos>, Achaeos, Amynandrum regem Athamanum temptare. Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachylli morte et quae secuta eam fuerant censebant; Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; quam regiis inclutam nuptiis maior e fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset; et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.

48. In Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. is, ut plerique quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientes equo certius figentes. his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans; navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae unquam nec arte nec virtute navali aequassent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur; non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petiit ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quincti, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. quo enim illum unquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.

49. Ad ea Quinctius coram quibus magis quam apud quos verba faceret dicere Archidamum rationem habuisse; Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere; itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse. 'dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non qua isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.' hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse; varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas <et Medos> et Cadusios et Elymaeos, Syros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus. 'et utinam subicere oculis vestris, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis, videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati; quo minus vos decipi debetis sed expertae potius spectataeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium victoris eritis.'

50. Nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventes aequis auribus accipi. nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos quos populus Romanus censuisset iudicarent bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis qui Romanae partis erant Quinctius est accitus et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
Et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum quid sibi faciundum esset se deliberaturos esse.
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus ut et praevenirent sui et venientes, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et cum omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia quae Lamiae repente conligi potuit non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti <et> ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui postquam obsessas ab hostibus fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.

51. Templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto quo sunt templa quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in litore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, repente Menippus palatos passim adgressus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur. Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset qui eadem illa quae nuper cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License