IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1. P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias sortirentur; cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.
2.
His ita in senatu, <incerto> ad id, quae cuiusque provincia foret,
decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia
evenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus
eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius
essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'.
Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. id votum
in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: 'si
duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus
populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos
magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de
pecunia, quantam senatus decreverit. quisquis magistratus eos ludos quando
ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' supplicatio inde
ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
Consulibus
sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio
Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C.
Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus
decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a
L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum
Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum,
quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum
tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium
Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. idem supplementi ad C.
Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M.
Aemilius Lepidus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam
exercitumque accipere iussus; L. Valerium, si ita videretur, pro praetore in
provincia retinere et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum
esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti
navibus longis custodiret. eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti
exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret. idem L.
Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in
Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Livius praetor, cui classis
evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore
iussus, et ab Atilio naves accipere. veteres naves, quae in navalibus erant, ut
reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem
socios navales libertinos legeret.
3. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus. adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt. consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.
4. Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, [Aegypti rege,] Romam venerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. nihil eius acceptum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem [suorum] suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos; Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
5. Cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt. Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma illaturos <credebant>. mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos. petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent. huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
6.
In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas,
quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae
propter Romanorum militum caedes illatum, re vera per multa iam saecula publice
privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui
diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obviam effusis undique Boeotiae
principibus Thebas venit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu
in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis
principiis bellum, tamen eandem orationem <est> exorsus, qua in colloquio
primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut
amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid
ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege
adversus Romanos factum est.
Hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut
Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum
deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit. et Amynander, accitus
ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus,
interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus,
qui aderant, voluntas temptanda videbatur. in eo modo diversae sententiae
erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat,
differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum
omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
7. Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit. 'si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego adiuncto - absit verbo invidia - qui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur? Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem - qui quid tandem erat vobiscum comparatus? - geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum vinculum est; altera, auctores vos Aetoli. vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas. ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat. cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent eam sententiam, quae tibi optima visa fuerit.'